- DUDITHIUS Andreas
- DUDITHIUS AndreasEp. Quinquecclesiensis, vir in Concillio Tridentino clarus, ad Maximianum Caesarem, cui gratissimus erat, ep. I. de PP. eius Concilii, inter alia scribit: Erant utres: rustricorum Musicum Instrumentum, quos, ut vocem mittant, inflare necesse est. Româ responsa, tamquam Delphis aut Dodonâ exspectabantur etc.Postea, urore mitabili modo in aula Polonica ductâ, Prorestantium doctrinam primo amplexus, dein inter eam et Socinisticam diu fluctuavit: hinc neutris acceptus, Libertinismum strenue propagavit, vide hac de re eius et Th. Bezae Epistolas. Tandem A. C. 1589. Vratislaviae, cum sibi mortem ex scientia astrorum, cuius peritissimus erat, praedixisset, placidâ morte, Christum salutis nostrae propitiatorem iugiter invocans, decessit. Vide Thuan. Hist. h. 96. et supra Andreas: plura vero de illo, apud Quitinium Reurerum Vitâ eius, ac Anton. Teissier. in Elogiis, ubi scripta eius, quae complura, enumerat Part. 2. p. 110. etiam in Hollandia quasdam illius Epistolas, unâ cum Fausti Socini operibus editas, addit p. 422.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.